- CHIOS
- CHIOSinsula maris Aegaei nobilissima, inter Samum et Lesbum est, quam sic vocatam volunt de nomine Nymphae, quae ob insignem candorem Chione nuncupabatur: olim Aethalia, Aethale, Macris, et Pityusa dicebatur: nunc autem vulgo Chio vel Scio, Turcice Saches, vel Saquezada, a mastiche, Persice dicitur Sechex, distat ab Ionia, minoris Asiae regione, fretô maris, quod 10. milliar. iuxta antiquos complectitur, multis scopulis refertô: at receutiores scribunt tantum quatuor: circumnavigationem habet 124. milliar. vel ut alii dicunt, 20. Est magis longa quam lata, longitudoque a Meridie in Septentrionem porrigitur: tota montibus et collibus attumulatur, ad Occasum praecipue ac Septentrionem arboribus referta, multisque torrentibus irrigua. In duas autem partes divisam esse a modernis comperitur, in Superiorem, quae Apanomera Graecâ voce dicitur, ea ad Occasum et Boream est; et in Inferiorem. Catomorea vocatam alteri oppositam. Apanomera montibus aspera est, et arboribus consita, vallibus umbrosis intermixtis, aquisque irrigatur: in hac permulti sunt pagi ac oppida, tum in ipsis montibus, tum etiam in vallibus. In Catomorea vero colles potius, quam montes sunt, in quibus lentisci arbores mirâindustriâ ac diligentiâ coluntur, a quibus laudatissima mastix gomma colligitur, toti Europae subministranda, ex qua incolae proveutum circiter 20. millium aureorum percipiunt. Hodie enim sola haec insula mastichem mittit. Optimum illic vinum provenit, sed praecipuum Arvisium, quod in Arwisio promontor. aspero ac importuoso loco, 300. stadior. spatiô nascitur . A' quo Arvisia vina. Lucan. l. 8. v. 195.Quas Asiae cautes, et quas Chios asperat, undas.Hinc surculos translatos in Cretam insulam ferunt. marmor Chium laudatur a Plin. l. 5. c. 31. quod in Pellenio praecelsissimo omnium monte nascitur. Sunt in hac insula 36. circiter oppida: item templum Apollinis, qui inde Chius appellatur. Urbs autem Chia primaria est, quae olim in montis vertice erat, sed hodie iuxta littus, ad montis radices translata, Orienti opposita est, Natoliam spectans. A' Turcis et Iudaeis habitata, Latinis et Graecis suburbia incolentibus. Optimum habet portum, licet angustum, maiores naves anchoras in ipso canali iaciunt, sed portum non ingrediuntur. Navale hîc olim erat 80. navium: nam Chii antiquitus classem habuerunt, marisque imperium ac libertatem sibi vendicaverunt. Sunt qui quadrigeminam Chium esse putant, ut prima sit Chios insula, secunda Cariae urbs, tertia in Euboea, quarta in Cher roneso Rhodiotum iuxta Triopium. Fuit haec insula olim sub A theniensibus, Macedonibus, Romanis, Graecis. Hodie Turcae tributaria, ei in singulos annos duodena ducatorum milia pendit, cum eius dominium ante illos tenuissent Mahones, primarii nobiles ex Iustiniana familia Patricia Genuensi, (Genuensibus enim donata fuit ab Andronico Palaeologo Imperatore, A. C. 1346). a qua gubernata fuit ad annum usque A. C. 1566. quô Solimannus, per Bassam Piali, eam sibi fraudulenter subiugavit. Ferunt in hae insula else Homeri sepulchrum, in oppido pervetusto, in monte D. Heliae, sito ad occiduam insulae partem, sed alii id aliô locô esse contendunt. Hîc orti sunt Tragicus, Theopompus Historicus, Theocritus Sophista; alii dicunt Homerum hîc in lucem editum, vestigiaque eius sepulchri hîc videri. Ab occidua insulae Chios parte, est Psyra insula exigua, quae hodie Psara vocatur. Metel. Beniamin Hicha insulam hanc nominat, ut ex masticis historia, quam describit, colligere licet. Porro vinum Chium laudat Horatius, l. 1. Serm. Sat. 10. v. 23.---- At sermo linguâ concinnus utraqueSuavior, ut Chio nota si commista Falerni est,Et l. 2. Sat. 3. v. 115.Si positis intus Chii, veterisque FalerniMille cadis. ---- ----Ficubus etiam nobilis olim Chios, Martial. l. 7. Epigr. 30. v. 2.Et flavas medio vapore Chias,Et eiusdem l. Epigr. 24. v. 7.Infanti melimela dato, fatuasque marisca,Nam mihi quae novit pungere, Chia sapit.Pungere dixit, propter non ingratam aciditatem, quâ vini, salisque saporem quodammodo refert. Unde in Xeniis, l. 13. Epigr. 23. sub lemmate Chia Ficus,Chia seni similis Baccho, quem Setia mittit:Ipsa merum secum portat et ipsa salem.Calpurnius, Ecl. 2.Mille rendenti dabimus tibi cortice Chias,Castaneasque nuces totidem.De terra Chia, quae Samiae instar candet, inque medicaminibus locum habet, Dioscorides, l. 5. c. 101. et Plin. l. 35. c. 16. De nomine Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 9. A serpente (inquit) tota insula Chia, vel Chios dicta. (de serpente autem isto plura alibi; vide Pelinnaeus) Syris Chivia serpentem sonat, cuius (v) consonum a Graecis est necessario omilsum, ut in Ι᾿άω ex Javo Dei nomine tetragrammato. Serpentem autem a longaevitate Syri sic vocant, quia senectutem quorannis exuere creditur. Horus Apollo, l. 1. c. 2. Καθ᾿ ἕκαςτον δ᾿ ενιαυτὸν τὸ γῆρας ἀφεὶς ἀποδύεται. Virg. l. 2. Aen. v. 473. De serpente,Nunc positis novus exuviis, nitidusque iuventâ.Stat. l. 4. Theb. v. 97.---- Liber seniô et squalentibus annisExutus, laetisque minax interviret herbis.Plin. l. 8. c. 27. Anguis bybernô situ membranâ corpori obductâ, faeniculi succô impedimentum illud exuit, nitidusque vernat. Theophylact. in c. 10. Matth. Ο῾ ὄφις ςτενῇ τινὶ ὀπῇ περισφιγγόμενος καὶ διεξερχόμενος ἀποδύεται τὸ παλαιὸν δέρμα. Sed haec obiter. Nic. Lloydius. Vide Bellon. l. 2. observ. c. 8. Ortelium, Geogr. Miraeum, Geogr. Eccl. etc. ut et in Chius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.